

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 2: Versus 23
Nazareth.Nazareth,germen novellumvelflos campiinterpretatur, de cujus radice germinis sanctus sanctorum ad significandum aeternitatis suae substantiam ascendisse legitur. Sicut ergo eligit tempus quo nasceretur et locum, ita et civitatem in qua coalesceret: cujus nomen indicio est, quod ipsa sanctitas, in sanctitate nutritus, sanctus sanctorum recte dicitur: unde et discipuli ejus prius Nazaraei dicti sunt, sed postea a Christo Christiani vocati sunt.Nazareth Galilaeae quo transfertur, partem ejusdem gentis quae fidem susceptura erat, significat: undeflosinterpretatur: quia Ecclesia quo ardentius a terrenis ad coelestia transmigrat, eo magis virtutum flore et germine abundat.Per prophetas.Prophetas pluraliter dicit, quia non habemus fixum de Scriptura exemplum: ostendit sensum non verba se sumpsisse. Vel eisdem verbis in Isaia juxta Hebraicam veritatem:Nazaraeus de radice ejus ascendet[Isa. 11.].